- CIBUS Forruitus
- CIBUS ForruitusTacito, l. a. Hist. c. 5. ubi de Vespasiano, brevis et vilis, Ammiano; castrensis dicitur Ael. Spartiano in Hadriano Caes. c. 10. Ipse quoque inter manipulares vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus libenter utens. Σκληρὰν δίαιταν vocat Dio, cuius sunt de Hadriano σκληρᾷ πανταχοῦ τῇ διαίτῃ ἐχρῆτο, Durô ubique victu utebatur: quod alibi idem ςτρατιωτικῶς περὶ τὴν τροφην`ζηȏ, militariter vesci, exponit. Quis autem hic cibus fuerit, addit idem Spartianus h. e. pergens, laridô caseô et poscâ. Apud Aristophanem in Equitib. allia et caepe, ναυτικὰ et ςτρατιωτικὰ σιτία, nautica et militaria alimenta vocantur, ab eius Scholiaste. Apud Synesium de Regno, cibi, quibus in castris usus est Carinus Imperator, puls sunt e piso et laridum: Τὸ δὲ δεῖπνον ἦν πίςςινον ἕωλον ἔτνος, καὶ εν αὐτῷ τεμμάχια ἄττα, ταρίχη κρεῶν ὑείων, ἀπολελαυκότα τȏυ χρόνου. Rodolfi. I. Imperatoris militaris seu castrensis cibus erat rapum tostum, cum Basileam obsidenti nuntius afferretur de dignitate imperiali ei delata. Vide de militaribus Cibis, passim Scriptores Historiae Aug. cum Notis Casauboni, ac Salmasii, nec non in Codice. De cibo vero Asceratum veterum Gladiatorumque, vide hic passim, inprimis, in vocibus Arida saginatioo, Ascetae, Colephia, etc. Cibum de Cadavere sumere, iuxta comestionem immolatitii, Christianis prohibirum legimus, apud Augustinum contra Faustum Manichaeum, l. 32. ubi is plura hanc in rem. Vide quoque Casp. Barthium, Animadversion. ad PapiniumStatium, Thebaid. l. 2. verbo, Incestat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.